DEFLENDI Cognatos

DEFLENDI Cognatos
DEFLENDI Cognatos, qui obiêre
qui obiêre magna olim Veteribus religio fuit. Auson. die suis Parentalibus, quae hac ratione instituit: Habet, inquit, hoc opusculium maestam religionem, quâ Carorum meorum obitus tristi affectione commemoro. Epigr. 1. v. 1.
Nomina carorum iam condita funere iusto,
Fleta priûs lacrimis, nunc memorabo modis.
Ufqueve eo, ut infelices putarentur etiam a morte, qui indefieti mansissent. Virgil. Aeneid. l. XI. v. 372.
Nos animae viles, inhumata infietaque turba,
Sternamur campis -----
Unde magnae calamitatis loco habitum, non posse accedere et nostros deftere, vel hostium immisericordiâ, vel loci distantiâ prohibitos. Stat. Theb. l. 12. v. 150. et seqq.
----- ----- stat pervigil illic
Umbrarum custos, inhumataque corpora Regi
Adnumerat. nusquam lacrimae, procul usque fugati
Accessus hominum -----
Tales enim velut insepulti aestimati, ut ex Vitgil. cit. l. discimus Quam superstitionem (diserte quamvis ab Apostolo prohibitam) Christianis etiam haesisse, docet obiurgatio Prudentii Cathemerin. Hymn. x. v. 112. etc.
Quid turba superstes, ineptae
Plangens ululamina misces
Cur tam bene condita iura,
Luctu dolor arguit amens?
Iam maesta quiesce querela:
Lacrimas suspendite matres:
Nullus sua pignora plangat;
Mors hac reparatio vitae est.
Proptiê autem Deftetus dicebatur, qui, quum cadaver rogo imponeretur, ultimo deflebatur, postquam binâ iam vice conclamatus esset. Ovid., Fast. l. 4. v. 853.
Tum iuvenem nondum facti flevêre Querites,
Ultima plorato subdita flamma roge est
Terent. in Andt. Act. 1. Sc. 1. v. 123. etc.
----- ----- Funus interim
Procedit: Sequimur: ad sepulchrum venimus.
In ignem posita est. Fletur.
Et Tibull. l. 3. Eleg. 2. v. XI.
Ante meum veniat longos incompta capillos,
Et fteat ante meum in casta Neaera rogum.
Barth. ad Sat. d. l. 1. vide quoque hîcpassim, inprimis ubi de Conclamandi ritu, Lacrimatoriis et Praeficis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”